DIVINATIO

DIVINATIO
DIVINATIO
Graecis Μαντεία vel Μαντικὴ, (nempe ut volunt a μανία, quia causa sit externa incorporeaque ac ut Gentes putarunt divina; quo nomine etiam Daemones complectebantur) Platoni definitiur ἐπιςτήμη προδηλωτικὴ, πράξεως ἄνευ ἀποδείξεως, Scientia praesignificatrix rei alicuius absque ratione id demonstrante. Ubi rationem excludit, sotendens de Divinatione naturali, qualis est in Prognosticis, quae principia causasque in natura habet, adeoque ad Scientiam naturalem pertinet, non loqui: sed nomine hoc se complecti eam, quae vel tota, vel ex parte humanum captum excedit. Talis Divinatio, vel plane divina est, ut illa quae a Deo inspiratur, cuius generis complura in Scripturis exempla habemus: vel si non tota, ex parte saltem nititur commercio Daemonum: vel ut nullum appareat cum malo Spiritu consortium, tamen vana est ac superstitiosa. Cui arti quantopere vacarint Gentiles, ex innumeris Divinationis apud Graecos Romanosque speciebus apparet. Quamvis enim 4. solum earum recenseat Propert. l. 4. Eleg. 1. v. 103. et seqq.
Hoc neque arenosum Libyae Iovis explicat antrum.
Aut sibi commissos fibra locuta Deos,
Aut si quis motas cormcis senserit alas,
Umbraque nec magicis mortua prodit aquis.
Ad quem locum vide Commentarium Ioh. Pasleratii, longe plures tamen fuêre, ut mox videbimus. E quibus duae inprimis excellebant, Augurium et Extispicina. Unde Cic. de Divin. l. 1. Quae est autem gens, inquit, aut quae civitas; quae non extis pecudum aut Augurum aut sortium praedictionc mov atur? In quarum illa Phryges, Cilices, Arabes, Pisidii ac Umbri eminebant: Lacones quoque, apud quos tanta artis fuit veneratio, ut numquam Augur a latere Regis illorum discederet. Ista Elide maxime exercebatur, a Iamidis et Clytidis, quae duarum erant familiarum, huic arti soli deditarum, nomina, Pind. Sed et ex somniis celebre admodum divinandi genus erat, vide infra in voce Oneirocritice. Adde quae dicemus de Sortibus, it. in voce Vera.
SERIES CELEBRIORUM DIVINATIONIS SPECIERUM, APUD GENTILES. ex Anima in corpus revocata futura sciscitandi ars ψοχομαννεία, seu Σκιομαντεία dicta est: Eius meminit Horat. in verbis, Animas responsa daturas, et Herod. l. 6. ubi causam exponit, cur Melissa a Periandro marito, hoc pacto interrogata, respondere recusaverit. ex Annulis Δακτυλόμαντεία, quali divinationis genere Gyges usus est. ex Aqua marin Υ῾δρομαντεία, ex fontana Πηγομαντεία. Fiebat autem id vel bibendo ex illa vide Aristid. Orat. de Puteo: vel proiciendo aliquid in eam, ubi notabant, supernatetne an mergatur (sic in puteum Inus placentae coniciebantur) vel imagines rerum cupitarum in iis venando, quod factum in fonte Apollinis Phryxaei in Achaia: vel immergendo phialam vitream, ut ex aquae in illa extractae limpiditate aut turbiditate de aegrorum valetudine edocerentur, vel tandem ternos in aquam lapides spar gendo, ubi observatum, quibus orbibus in fundum descenderent: Loco aquae vino quandoque ac oleo utebantur, quo in pelvim infuso, Λεκανομαντεία dici solita est. ex Avibus Ο᾿ρνιθομαντεία, Gr. Augurium Latinis: quod divinandi genus primus dicitur invenisse Car, adiecisse postea ex reliquis animalibus Orphens. Vide in voce Augur. e Clavibus Κλειδομαντεία. e Cribro Κοσκινομαντεία, quod filo suspensum vel forfici impositum in orbem vertebatur, nominato interea eo, qui furti arguebatur, vel alterius cuiusdam criminis. Vide theocrit. Edyll. 3. e Dicto seu voce, Κληδονισμός; Pythagorei non solum voces Deorum ohservabant, sed et hominum; Cic. de Div. l. 1. Hinc infortunatum censebatur, si in convivio nominaretur Incendium: et proin abstinentes a vocibus male ominatis, pro δεσμωτήριον, i. e. carcer, dicebant ὄικημα i. c. domicilium: pro Erinnyes, Eumenides: et Cic. inquit, Nulla spes Reip. dicere non licet, Ep. ad Cassium etc. Vide quoque infra Sortes. ex Eclipsi, quod genus divinationis cum, neglexisset Pericles, infelicem habuit navigationem: cum observasset contra Nicias, miserabili ac turpi clade cum toto exercitu caesus est. ex Extis, quevibus omnes fere uti inquit Cic. vide infra in voce Extispicina. ex Facto: Sic infaustum habebatur in convivio, si bibente aliquo mensa tolleretur. Felix contra, si casu aliquid vini in vestes fuisset infusum. e Farina, Α᾿λφιτομαντεία vel Α᾿λευρομαντεία. e Flamma, in facrificiis hac ratione futura divinabant: Si admota flamma victimas statim corriperet: Si tranquilla, pura, perspicua ac nitida, recto ductu turbinatae pyramidis instar attolleretur et infugeret: Sique non nisi totâ victimâ depastâ moreretur, faustum habebatur. Contra si fieret, infelix omen erat. e Fonte Πηγομαντεία, vide supra in voce Aqua, infra Fons, it. Sortes. e Fulmine Κεραυνοσκοπία: Ita infortunatum censebatur, si castra vel aedes sacrae de caelo tangerentur. e Fumo Καπνομαντεία; Hic notabant, quas vertigines facerent, quantumqueve se attollerent, et quo motu, rectone an obliquo vel in orbes contorto aut complicato, agglomeratione quadam in tortiles spiras, et quo redolcrent nidore, alienone an eo, qui e carnibus tostis effumaret. Descriptionem eius, ut et Hieroscopiae, seu Extispicii, it. Pyromantiae seu Ignispicii accuratissimam descriptionem, cui similem apud alios Scriptores aegre invenies, habes apud Senec. Oedipo Act. 2. v. 309. et seqq. e Gallo gallinaceo Α᾿λεκτρυομαντεία; Sic Liban. Sophista et Iamblich. inquisituri, quis Valenti successurus esset, 24. literas inscripsêre pulveri; unicuique tritici vel hordei grano imposito. Tum admisso gallo, carmina quaedam recitantes, attendêrunt quae grana is comederet. Primum comedit ex Θ. tum ex E. inde ex O. hinc ex Δ, Itaque collegêrunt inde regnaturum, cuius nomen inciperet a ΘΕΟΔ. apud Zonar. ex Hominum occursu: Ita infelix erat, si AEthiops occurreret, aut mulier inter ambulandum rotans fusos. ex Igne, quod vocabant, δἰ ἐμπύρων μαντεύεςθαι. Accendebant autem eum plurimis in locis ad Solis radios, eumque sollicite peculiari in loco conservabant. In AEgypto Seraphim habuêrunt, et Persae snb nomine Orimasda talem ignem venerabantur. Athenis similiter in templo Minervae Pollados perpetua ardebat lampas, non minus ac Delphis et Romae in Vestae templo. Sed inprimis in hac Πυρομαντεία flammas observabant, vide supra, e Lapidibus Λιθομανσεία: Ita Sideritis, lapidis genus, aquâ fontana ablutus, infantis instar, futura vagiebat: quo pacto Helenum Troiae ruinam didicisse referunt. e Lucerna, Λυχνομαντεία: cuius mentionem facit Plin. l. 30. c. 11. et Aratus in Prognosticis. e Mortuis Νεκυομαντεία, vel Νεκρομαντεία, ubi vel ex ossibus futura vaticinabantur, quod Thessalis inprimis erat in usu: vel fervidum cadveri infundendo sanguinem, responsum inde petebant; quemadmodum Ericto apud Lucian. Dum vocem defuncto in corpore quaerit, Protinus adstrictus caluit cruor atraque fovit vulnera. ex Olla fictili in quam tabellae ventus fatidicos continentes coniectae, vide infra Sortes. ex Onirocitica, vide suo loco. ex Ovis Ωοσκοπεία, de quo vaticinandi genere integrum volumen ob Orpheo compositum esse suid. tradit. e Pelvi, Λεκανομαντεία, vide supra in voce Aqua. e Phialis Γαςτρομαντεία. e Pice, quae ex taedis colligitur, comminuta in pulverem, et hoc in ignem coniecto, futura venabantur, observando: An exardescens inde flamma
coeat, nec dispergatur: an dividatur contra aut dissiliat, quorum illud faustum, hoc secus habebatur. Pugnans, deductus in diversa, procumbens in focum, crepitans, aegris malus: evanescens, iis mortem minitari putabatur. e Quadrupedibus Aruspicum erat iudicare: cuius artis Tages inventor. Vide supra in voce Aruspex, et infra in Extifpicina. Nec ex fibris solum, sed et occursu eorum divinatio fiebat. Ita si lepus in castris, vel urbe visus. incolumis evaderet: si domum ingerederetur ater alienus canis, infaustum habebatur. At felix erat indicium, si
cerva lupum evaderet; si lupus ad dextram praetercurrisset hianti ore. Etiam ex hinnitu equorum divinabant, quod apud vett. Germanos usitatum, Sed praecipue huc pertinebat, si quid in animantibus contigisset praeter naturae ordinem, ut si bos locuta esset aut mula gemellos peperisset. Salissatio vocabatur seu Παλμὸς, cum ex membri alicuius palpitatione futura discebant. Hinc salissatores dicti Isid. Orig. l. 8. c. 9. qui dum eis membrorum quaecumque partes salierint, aliquid sibi exinde prosperum seu triste praedicebant. Meminit huius artis Plaur. Pseud. Act. 1. sc. 1. Ita supercilium salit. Theocrit. Edyll. 3. Salit mihi dexter oculus. Alius, Salit mihi aliquid in laevae parte mamillae, i. e. cor. Scripsisse Παλμικὰ Melamp. et Posidon. Suid. dicuntur. e Securi vel dolabra Α᾿ξινομαντεία. e Sortibus, vide suo loco. e Speculis Κατοπτρομαντικὴ vel Κρυςταλλομαντικὴ: Sic Nostradamus Catharinae Medicae de filiorum fortuna sollicitae futura praedixisse fertur sec. praet. e Sternutatione divinatio frequens admodum et celebris erat. Post meridiem sternutasse felix, matutino tempore infaustum habebatur: ad dextram, faustum, ad sinistram secus erat. Hoc omine Themistoclem Euphrantides ad pugnam animavit:Xenophon ab exercitu Dux electus ext etc. Timotheus vero illud risit, sed et Cic. sternutamenta obscrvari praecepit, de Divin. l. 2. e Talis in mensam coniectis, vide infra Sortes: E Talis aureis in fontem Aponi coniectis, voce Fons vide et Tali. e Ture incenso ita divinabant; si ignis mox illud arreptum dissolutumqueve in fumum verteret et suffitum cieret gratum, laeta: si refugerer, aut foedum odorem exprimeret, abominanda ostendi credebantur: Sic Dion meminit loci quem Nymphaeum appellat, in quo ex suffito tore de omnibus rebus responsa fuerint petita, praeterquam de morte et coniugio. e Tinnitu auris dextrae felicia, sinistrae infausta omnia fore augurabantur. Hinc vetus Epigramma: Garrula quid toties resonas mihi noctibus auris? Nescio quem dicis nunc meminisse mei. Meminit huius divinationis Plin. e tonitru; Si ad laevam tonuisset, aut impare numero, felix augurinm erat: si caelo sereno tonuisset, censebatur infaustum. e Ventre, Ταςτρομαντεία. Sic. e Vini consecrati ablibationes ; ex sacrae aquae, quâ abl ve bantur et decoquebantur victimae, colore, sapore, motu, strepitu, subitis mutationibus argumenta eventuum colligebant: Tum molas, et libmenta, et praecipue materiam eorum, ut hordeum, far, et inde confectas farinas, quibus conspergebantur victimae, scrutabantur et expendebant. Per Virgas, vide infra Tenus. e Vocibus puerorum ludentium, videinfra in voce Sortes. e Voluminibus Poetae alicuius, vel auctoris Sacri, ibid. in Specie, ubi de Sortibus Virgilianis, et in voce Phapsodomantia. Sed quis omnia enumeret? Quare, cui tanti ista, adeat Camerar. Peucer. Raguseium, qui erudite de Divinatione scripsêrunt. Refutat eandem Ioh. Sarisberiensi Policratici l. 1. et 2. Habes et de Divinatione iudicium Camilli Franchini Ep. ad Erastum centur. Ep. editâ e Goldasto: quibus adde Ioh. Gerh. Voss. de Philos. c. 22. Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 3. c. XI. et Franc. Rossaeum Archaeologiae Atticae toto l. 7. Addam solum apud A. Gell. exemplum perfidiae Haruspicum Hetruscorum, cum corundem poena; unde versus ille scite factus et pueris decantatus fluxit: Malum consilium consultori pessmum. DIVINATIONIS NOVEM APUD ISRAELITAS GENERA: QUORUM 7. PRIORA Deut. c. 18. v. 10, XI. octavum Hos. c.
4. v. 12. ultimum Ezech. c. 21. v. 21. prohibetur. Planetarius, Hebr. [Gap desc: Hebrew] dicebatur, qui ex Planetarum vel nubium inspectione dies horasque faustas vel minus faustas, negotio alicui aptas aut minus faventes, augurabatur. Observabant autem stellarum nubiumqueve colorem ac motum: et cum huic rei vacabant, stabant facie Ortui, tergo Occasui, dextro latere Austro et sinistro. Boreae obverso. Coniector, Menachesch, vulgo Augur, erat qui ex eventuum experientia regulas divinandi colligens, prout volarent, clamarent pascerenturque aves: si mica panis ex ore excideret: scipio manibus elaberetur: cantaret gallus: praeteriret capra: serpens ad dextram incederet, vel vulpes adsinistr am hoc vel illud faciendum aut omittendum iudicabat. D. Kimchi. Hinc apud Gentiles dierum in atros candidosque: mensium etiam in faustos ac infaustos divisio. Ovid. Fast. l. 5. v. 489. Mense malum Maio nubere vulgus ait, Conabantur autem infausta indicia avertere, vel lapidibus petendo avem aut animal in faustum: vel vocem infelicem in eum, qui illam praeferebat retorquendo, verbis: Εἰς κεφαλὴν σοὶ, In caput tuum recidat omen etc. Praestigiator Mecascheph, proprie vi vocis erat, qui hominum sensus formas rerum immutando falleret. Tales
erat, qui hominum sensus formas rerum immutando falleret. Tales erant Exod. c. 7. v. 9. AEgyptii illi, qui Mosi, vera patranti coram pharaone miracula, praestigiis suis obniteban tur. Horum praecipui ab Apostolo Iannes et Iambers, 2. Tim. c. 3. v. 8. in Talmud Iohanne et Mambre, a Numenio Pythagoraeo Iannes et Mambres: a Plin. l. 30. c. 1. sub finem. Est et alia Magices factio a Mose et Iamne et Iotate, et Iudaeis pendens, appellitantur. Graeca versio illos reddit φαρμακοὺς Unguentarios sive Seplasierios. Cuiusmodi impostoribus eleganter comparat Paul. falsos Doctores, qui habentes formam pietatis, sed vim eius abnegantes, captivas ducebant mulierculas, 2. Tim. c. 3. v. 5, 6. Incantatur Chober uccabatur, finitore Maimonide tract. Idol. c. 11. s. 10. 12. qui in lingua peregrina sibique ignota verba quaedam obmurmurans, ista vim aliquam habere sibi erat persuasus. Sic serpentem istiusmodi vocibus alloquentes, vim ei nocendi adimere se posse opinabantur: aut contra hominem, contra serpentum morsus praemunire. Iidem loco aliquo Scripturae eum in finem abusi, librum legis aut phylacteria infantibus imponere etc. soliti sunt. Nomen in lingua orignali a foedere habent vel societate, an quia commercium illis cum Satana? an quia frequenter conveniebant, epulantes invicem ac saltantes, ut docet Bodin. Mag. Daemon. l. 1. c. 6. qui den ec dem hominum genere loquens l. 2. c. 1. refert, recitatione versiculi alicuius e Psalmis, mulierem in butyro conficiendo impediri, qui si retrorsum pronuntietur, nil morae esse, quin feliciter pergere possit. Requirens Pythonem Scheel ob, i. e. consulens lagenam: qui enim istiusmodi spirizu insessi sunt, tamquam e lagenâ submisam, et velut e cavo prodeuntem vocem edebant. Graeci Ε᾿γγαςτριμύθους tales, h. e. Ventriloquos vocant, quia e ventre oracula fundere credebantur. Exemplum in puella habemus, de qua Act. c. 16. v. 16. ubi Spiritum Pythonis eundem iudicat fuisse, cum Spiritu Ob Hebraeorum, Augustin. de doctr. Chr. l. 2. c. 23. Pythonisla quoque, quam Saul rogavit, ut Sam velem vocaret, Ob consuluisse legitur. Ariolus Jiddegnoni, Gr. Γνώςτης, quae utraque vox a scientia, quam tales
se habere iactabant, dicta est. Rabbini vero nominis originem arcessunt a voce Iadua, quâ bestiam quandam hominem referetem indigitari aiunt: cuius osse intra dentes comprehenso vaticinia sua edere istiusmodi deceptores soliti sint. Athen. illam καταβλεπάδα vocat. Etiam Magos praecipuas bestiarum, quas vaticinatrices esse rentur, partes comedere sicqueve per metempsychosin animas earum, in corpora sua demigrate opinari, docet Peter. de Mag. p. 57. Vide quoque bodin. Mag. Daemon. l. 1. c. 6. Necromantes, Hebr. Doresch el hammethim, Graece Ε᾿περωτῶν τοὺς νεκροὺς, i. e. interrogans mortuos, nuncupabatur is qui e Diabolo sub cadaveris forma futura scire conabatur. Cuius rei memorabile exemplum exstat 1. Sam. c. 29. in Saule, qui e Samuele mortuo scire cupiebat belli cum Philistaeis eventum: Sed eius loco Satanas apparuit. Prophetae formâ specieque assumptâ. Consulens baculum Scoel maklo, Hos. c. 4. v. 12. quem divinandi modum ita exponit Hieronym. Quoties, inquit, ambigebant quammam ex pluribus urbibus primum aggressuri essent; baculos sumebant, quorum unicuique inscribant illarum civitatum nomina: Dein baculos sic inscriptos pharetrae immittentes illos agitabant concutiebantque, quorum qui primus exiliisset urbem indicabat primo insultu petendam. Drusius vero in Deutor. p. 592. istiusmodi homines baculos spithamâ vel digito metiri solitos refert, alternatim dicendo: Faciam, non faciam: donec ad extremitatem eius pervenientes ultimam vocem pro Oraculo habuerint. Π῾αβδομαντεία vel Βελομαντεία Gr. Inspector iecinoris Roe baccabed, Ezech. c. 21. v. 21. Ibi enim Nebucadnezar in bivio, tersit cultros, imagines consuluit, inspexit iecur. Quod divinandi genus apud Gentiles frequentissimum, Graeci Η῾πατοσκοπίαν vocavêre: quae pars erat Extispicinae, seu artis ex viscerum inspectione vaticinandi: Ubi colorem, locum, numerum observabant. Iulio Caesari duo boves, a Sacerdote dissecti, cum corde carere deprehenderentur, exitium praedixêre, vide Thom. Godwyn. de Rit. Hebr. l. 4. c. ult. etc.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Look at other dictionaries:

  • Divinatio in Caecilium — Cicero s Divinatio in Caecilium is his oration against Quintus Caecilius in the process for selecting a prosecutor of Gaius Verres (70 BCE). Cicero asserts that he, rather than Q. Caecilius, will make the better prosecutor of Verres, the Roman… …   Wikipedia

  • Divinatio non interpretatio est, quae omnino recedit a liters — It is guesswork and not interpretation which wholly departs from the literal …   Ballentine's law dictionary

  • ECLIPSI Divinatio (Ex) — Ex ECLIPSI Divinatio vide supra Divinatio: aliquid etiam infra in verbo Ruhere, in voce Tinnitus, it. Vince Lunae …   Hofmann J. Lexicon universale

  • ДИВИНАЦИЯ —    • Divinatio,        1. искусство и дар гадания, μαντική, т. е. τέχνη. Вера в способность людей предсказывать будущее посредством возбужденной божественной силы и узнавать волю богов, не пользуясь обыкновенными средствами ума, встречается во… …   Реальный словарь классических древностей

  • РУССКИЙ УКАЗАТЕЛЬ СТАТЕЙ — Абант Άβας Danaus Абанты Άβαντες Абарис Άβαρις Абдера Abdera Абдулонома Абдул Abdulonymus Абелла Abella Абеллинум Abellinum Абеона Abeona Абидос или Абид… …   Реальный словарь классических древностей

  • DIVINATION — Quel que soit l’intérêt des classifications anciennes et modernes des techniques divinatoires, il convient de ne pas donner un cadre systématique trop rigide à des phénomènes encore mal connus. Il est toujours difficile, en effet, dans les… …   Encyclopédie Universelle

  • divinaţie — DIVINÁŢIE, divinaţii, s.f. (livr.) Dar, putere a unor persoane de a desluşi şi lucruri ascunse, neştiute şi mai ales viitorul. [var.: (înv.) devináţie s.f.] – Din fr. divination, lat. divinatio, onis. Trimis de LauraGellner, 18.06.2004. Sursa:… …   Dicționar Român

  • Religio Romana — Die Maison Carrée in Nîmes (erbaut Ende des 1. Jahrhunderts v. Chr. oder Anfang des 1. Jahrhunderts n. Chr.) weist die Kennzeichen des römischen „Standardtempels“ auf: Freitreppe, hohes Podium, geräumige Säulenvorhalle. Die Römische Religion,… …   Deutsch Wikipedia

  • Religio romana — Die Maison Carrée in Nîmes (erbaut Ende des 1. Jahrhunderts v. Chr. oder Anfang des 1. Jahrhunderts n. Chr.) weist die Kennzeichen des römischen „Standardtempels“ auf: Freitreppe, hohes Podium, geräumige Säulenvorhalle. Die Römische Religion,… …   Deutsch Wikipedia

  • Religion im Römischen Reich — Die Maison Carrée in Nîmes (erbaut Ende des 1. Jahrhunderts v. Chr. oder Anfang des 1. Jahrhunderts n. Chr.) weist die Kennzeichen des römischen „Standardtempels“ auf: Freitreppe, hohes Podium, geräumige Säulenvorhalle. Die Römische Religion,… …   Deutsch Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”